monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 368

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 368
secunda species est earum qualitatum, quas recte passibiles dixerimus, ut dulce atque amarum, calidum vel frigidum, non quod ex his eaedem substantiae aliquid patiantur, sed quod sensus nostros aliquid pati cogant. cogit enim aliquid pati et tangentem calor et dulcedo gustantem. item quae nobis ex aliqua passione naturae inoleverint, secundum quas pallidus quisque vel ruber dicitur, non tamen ita ut quis aliqua repentina causa vel pallet vel rubet; nam ipsae passiones rectius, non qualitates appellantur, siquidem secundum has non dicimur quales. non enim sequitur, ut qui pallet sit pallidus, aut qui amat amator, aut qui est ebrius ebriosus. illae igitur passiones sunt, hae qualitates.